The Magna Carta Project

Notification of the King’s confirmation of liberties to the archbishop of Bordeaux

Identity

B163

Title

Notification of the King’s confirmation of liberties to the archbishop of Bordeaux

Beneficiary

Elias of Malemort (archbishop of Bordeaux 1188-1206) (People)

Date of issue

25 September 1203

Place of issue

Caen (Places)

Sources

B = Bordeaux AD Gironde G1030 (Cartulary of St-Seurin) fo.140r-v, s.xiv.
C = Bordeaux, Archives de la Ville

Printed

Pd (from B) Le Cartulaire de l’église collégiale St-Seurin de Bordeaux, ed. J.-A. Brutails (Bordeaux 1897), 344-5 no.348; (from C) Livre des Coutumes, ed. Barckhausen, 473-4 no.53.

Comment

Probably forged on the basis of Rot.Chart,. 112, a grant of same date to Stephen, the archbp’s chamberlain.

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Anglie dux Hybernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, iusticiariis, vicariis, prepositis, ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem.  Quoniam decet regiam maiestatem regis eterni vicarios et ministros pro spe sempiterne salutis specialibus gratiis insignire, ideo non omnes donationes, concessiones, libertates et gratias tam per dominam A(lienorem) reginam matrem nostram quam per quoscumque alios predecessores nostros olim factas et datas archiepiscopis Burdegalensibus pro nostris et omnibus futuris temporibus confirmantes, damus et concedimus pro nobis et omnibus successoribus nostris et hac carta nostra confirmamus venerabili patri nostro H(elie) archiepiscopo Burdegal’ et suis successoribus quod in omnibus ecclesiis, capellis, castris, villis, domibus, hominibus, territoriis, possessionibus et cunctis rebus aliis vel nunc vel in futurum ad se aspicientibus vel pertinentibus quacumque ratione plenam et perpetuam in omnibus habeant libertatem ac ab omni seculari potestate tam nostra quam successorum et subditorum nostrorum cum omnibus prenominatis omni tempore sint liberi et immunes, saluitates siue populationes in suis locis ac territoriis et domos siue maneria facere et pro voluntate sua firmare siue fortificare necnon consuetudines inter homines suos et subditus ac statuta condere et ea seruari facere sine quacumque laycali contradictione licite valeat, et molestatores aut iniuriatores suos qui vel eos vel homines eorum in personis aut rebus dampnificare presumpserint conuocatis si necesse vel expediens esse sibi cognouerint, nostre iurisdictionis vel ditionis communiis a suis malis presumptionibus prout poterint cohibere, et nichilominus omnis malefactor archiepiscoporum vel hominum suorum qui de nostra fuerit ditione penam quingentarum librarum monete burdegalensis vel maiorem si maiorem meruerit et ad hoc bona sua sufficiant soluere archiepiscopo sin autem stare sue misericordie compellatur.  Hanc autem cartam nostram sine cuiusquam contradictionis et altercationis obstaculo semper et in perpetuum plene seruari decernimus et iubemus.  Testibus: H(elia) archiepiscopo Burdegal’, Guillelmo comite de Ferrariis, Amorauit, H. Beguer de Burdegalia, Guillelmo Ramon de Monteradier, Lupuo Esquar.  Data per manum G. prepositi Beuerl’ archidiaconi Wellensis apud Cadomum xii. die Octobris anno regni nostri quinto.

Calendar

The king confirms all gifts of his mother, Queen Eleanor, and other donors made to Elias archbishop of Bordeaux.

Charters not found in surviving rolls