The Magna Carta Project

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to Crowland Abbey, defining the abbey’s bounds

Identity

B111

Title

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to Crowland Abbey, defining the abbey’s bounds

Beneficiary

Crowland Abbey (Institutions)

Date of issue

1 April 1202

Place of issue

Montfort (Places)

Sources

B = PRO E 159/128 (KR Exchequer Memoranda Roll ) unnumbered membrane of the recorda of the Trinity term
C = B = Spalding Gentlemen’s Society ms. Crowland Cartulary fo.24v John 1 April yr.3 s.xiv.

Printed

Comment

Transcription

B = Iohannes Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hibern(ie) dux Normann(ie) Aquit(anie) et comes And(egauie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, com(itibus), baron(ibus), iustic(iis), vic(ecomitibus) et omnibus ball(iu)is et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos concessisse et confirmasse Deo et ecclesie sancti Guthlaci de Croyland et abbati et monachis ibidem Deo seruientibus omnes terras et tenuras et possessiones alias ad eandem ecclesiam pertinentes et speciliater sedem abbatie cum limitibus suis nominatis qui sic tenduntur, scilicet per quinque leucas a Croylond usque illuc ubi Assenduc cadit in aquam de Welond et sic per Assenduc usque ad Assenwutoft et sic usque ad Siepesho et sic usque ad Tydwarchar et ita usque ad Naamansland et ita per aquam que dicitur Neen usque ad finem factum et inde sursum per finem factum usque ad Greynes et ita usque ad Folkwoldstachyng et inde sicut Sudlac cadit in Welond et sic per Welond sursum ad aquilonem usque ad Aspad et inde usque ad Werwarlac et ita usque Harnhold et sursum per aquam usque Meyngerlac et sic per Lortlak usque Oggot et inde sicut Apenhold cadit in Welond et omnes piscationes pertinentes ad predictos limites.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta ecclesia et abbas et monachi teneant et imperpetuum possideant omnes terras et tenuras et alias possessiones suas et omnes donationes que post mortem regis H(enrici) aui patris nostri eis rationabiliter date sunt bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano, in pratis et pasturis, in aquis et mariscis, in viuariis et piscariis, in molendinis et stagnis et in omnibus aliis rebus et locis cum socha et sacha et tol et team et infangenethef et cum omnibus aliis liberis consuetudinibus et quietationibus cum quibus ecclesia illa et abbates et monachi melius et liberius et quietius tenuerunt tempore r(egis) H(enrici) aui patris nostri vel aliorum predecessorum nostrorum regum Angl(ie) et sicut alique ecclesie nostre Angl(ie) melius et liberius et quietius tenent sicut carta H(enrici) reg(is) patris nostri rationabiliter testatur.  T(estibus) Willelmo London’, W. Abrinc’ episcopis, Willlemo comite Sar’, Petro de Pratell’, Roberto de Harecourt.  Dat’ per manum S(imonis) archid(iaconi) Wellen’ apud Monttiforti primo die April(is) regni nostri anno tercio.

C = Ioh(ann)es Dei gratia rex Anglie dominus Hibern(ie) dux Norm(annie) Aquit(anie) et com(es) And(egauie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comit(ibus), baron(ibus), iustic(iis), vicecom(itibus) et omnibus ball(iu)is et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos concessisse et confirmasse Deo et ecclesie sancti Guthlaci de Croiland et abbati et monachis ibidem Deo seruientibus omnes terras et tenuras et possessiones alias ad eandem ecclesiam pertinentes et specialter sedem abbatie cum limitibus suis nominatis qui sic tenduntur per quinque leucas a Croiland’ usque illuc ubi Asendik’ cadit in aqua de Weland’ et sic per Asendik’ usque ad Asenwyk’tof et sic usque ad Shepeshee et suc usque ad Tydwarchar et ita usque ad Nomannesland et ita per aquam que dicitur Neen usque ad finem factum et inde sursum per finem factum usque ad Greynes et ita usque ad Folkwoldstachis, et inde sicut Sudlak cadit in Weland et sic per Weland sursum ad aquilonem usque ad Aspad et inde usque ad Werwarlake et ita usque Harnold et sursum per aquam usque Meingerlak’ et sic per Lorlak’ usque Oggot’ et inde sicut Apenhold’ cadit in Weland’ et omnes piscationes pertinentes ad predictos limites.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta ecclesia et abbas et monachi teneant et in perpetuum possideant omnes terras et tenuras et alias possessiones suas et omnes donationes que post mortem regis H(enrici) aui patris nostri rationabiliter date sunt bene et in pace et libere et quiete et honorifice, in bosco et plano, in pratis et pasturis, in aquis et mariscis, in viuariis et piscariis, in molendinis et stagnis et in omnibus aliis rebus et locis cum socha et sacha et tol et theam et infangenthef et cum omnibus aliis liberis consuetudinibus et quietationibus cum quibus ecclesie illa et abbas et monachi melius et liberius et quietius tenuerunt tempore reg(is) H(enrici) aui patris nostri vel aliorum predecessorum nostrorum regum Angl(ie) et sicut alique ecclesie nostre Angl(ie) melius et liberius et quietius tenent sicut carta Henr(ici) reg(is) patris nostri rationabiliter testatur.  T(estibus) etc.  Dat’ mer manum S(imonis) archidiaconi Wellen’ apud Montfort i. Aprilis regni nostri anno tercio.

Calendar
Charters not found in surviving rolls