The Magna Carta Project

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to Reading Abbey

Identity

B125

Title

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to Reading Abbey

Beneficiary

Reading Abbey (Institutions)

Date of issue

19 June 1202

Place of issue

Rouen (Places)

Sources

B = PRO C 53/ (Charter Roll 11 Henry III part 1) m.22, in an inspeximus 19 February 1227
C = PRO E 159/122 (KR Memoranda Roll ) m.178, in a copy of an inspeximus by Edward III reciting Edward I reciting the inspeximus B
D = PRO E 368/118 (LTR Exchequer Memoranda Roll ), m.74, copy as in C

Printed

(from B) Cal.Chart.R. 1226-47, 15-16

Comment

Transcription

Johannes Dei gratia rex Anglie archiepiscopis, episcopis etc. salutem. Sciatis nos concessisse et in perpetuam elemosinam presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Radinga omnes terras et tenuras et elemosinas quas rex Henricus avus patris nostri eis in elemosinam dedit et concessit, videlicet ipsam Radingnam et Cealseiam et Leministriam cum omnibus appendiciis suis, cum silvis et agris et pasturis, cum pratis et aquis, cum molendinis et piscariis, cum ecclesiis et capellis et cimiteriis et oblationibus et decimis, cum moneta et uno monetario aput Radingam, et Tacheam et ecclesiam de Weregrara et ecclesiam de Haneburgo et Rochintonam in Warewycshira cum ecclesia eiusdem ville et Wyggestanam que fuit terra Willelmi Elemosinarii, et in Wilteshira Wicheburiam cum ecclesia eiusdem ville, et in Bedefordsira terram Albodi de Octona et terram Roberti sacerdotis de Hamptona et terram quam Robertus de Ferrariis habuit in villa de Radinga. Preterea concedimus eis et confirmamus quicquid domina nostra imperatrix eis in elemosinam dedit et concessit, videlicet Bleoberiam cum omnibus appendiciis suis et Heanredam et ecclesiam de Bercleya cum ecclesiis et capellis et decimis et ceteris suis appendiciis et ecclesiam de Stanton cum suis appendiciis et ecclesiam de Tacheham cum omnibus suis pertinentiis. Nulla autem persona parva vel magna per debitum seu per consuetudinem aut per violentiam aliquid ab hominibus et terris et possessione Radingensis monasterii exigat, non equitationem sive expeditionem, non pontium vel castrorum edificacionem, non vehicula, non summagia, non vectigalia, non navigia, non opera, non tributa, non zenia, sed sint monachi Radinge et familia eorum et res ipsorum absoluti ab omni geldo et theoloneo et alia qualibet consuetudine in terris et aquis, in transitibus pontium et maris portuum per totam Angliam et Normanniam. Sintque abbatis et monachorum eius de hominibus suis de tota possessione sua et de alienis in ea forisfacientibus vel ibi cum forisfacto interceptis hundreda et placita omnia cum soka et sak, et tol et team, et infongenethef et utfongenthef, et hamsok, infra burgum et extra burgum, in viis et semitis et in omnibus locis cum omnibus causis que sunt vel esse possunt. Habeantque abbas et monachi Radingenses in tota possessione sua omnem justiciam de assaltu et furtis et murdris et sanguinis effusione et pacis infractione quantum ad regiam pertinet potestatem et de omnibus foris factis; quod si abbas et monachi de hiis justiciam facere neglexerint, rex fieri compellat ita ut in nullo libertatem Radingensis ecclesie minuat. Veniantque ad hundreda de Radinga et de Leomenistria homines circumjacentium maneriorum secundum consuetudinem temporum precedentium, qui si, quando vocati fuerint, ad justiciam venire contempserint, rex inde forisfactum accipiat et venire et satisfacere compellat. Satuimus autem tam ecclesiastice quam et regis prospecctu potestatis ut decedente abbate Radingensi omnis possessio monasterii ubicunque fuerit remaneat integra et libera cum omni jure et consuetudine sua in manu et disposicione prioris et monachorum capituli Radingensis. Hoc autem ideo statuit rex Henricus avus patris nostri et nos statutum illud concedimus et confirmamus et ut in perpetuum servetur precipimus, quia abbas Radingensis non habet proprios redditus set communes cum fratribus. Qui autem Deo annuente canonica electione abbas substitutus fuerit, non cum suis secularibus consanguineis seu quislibet aliis elemosinas monasterii male utendo disperdat, sed pauperibus et peregrinis et hospitibus suscipiendis curam gerat: terras censuales non ad feodum donet nec faciat milites nisi in sacra veste Christi in qua parvulos suscipere moddeste caveat, maturos autem seu discretos tam clericos quam laicos proinde suscipiat. Nemo de possessione Radingensis monasterii feodaliter absolutum aliquid teneat set ad censum annuum et servicium abbati et monachis debitum. In abbatis et monachorum domo Radingensi et possessione nullus per hereditatem officium teneat, set in arbitrio abbatis et monacorum de transmutandis propositis seu aliis quibuslibet officiariis causa consistat. Hanc monasterio Radingensi et omnibus ad ipsum pertinentibus in perpetuum concedimus et confirmamus liberam immunitatem et immunem libertatem, quam regibus post nos in Anglia regnaturis causa Dei commendamus servandam, ut eis conservet Deus eternum. Si quis autem loc nostre donationis decretum infringere seu minuere seu transmutare scienter presumpserit, summus judex omnium contraeat eum et eradicet cum sua posteritate, ut permaneat sive aliqua hereditate in clade et fame: Quisquis vero Radingense monasterium cum prefata libertate servaverit, altissimus qui dominatur in regno hominum bonis omnibus stabiliat eum et servet in eternum. Et volumus et firmiter precipimus quod predicti monachi de Radinga hec omnia predicta cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietanciis predictis in perpetuam elemosinam habeant et teneant ita bene et in pace et libere et quiete et integre sicut carta predicti regis Henrici avi patris nostri testatur et sicut carta domine nostri imperatricis eis testatur et sicut carta Henrici regis patris nostri rationabiliter testatur. Hiis testibus Waltero Rothomagensi archiepiscopo, Willelmo Mariscallo comite de Penbrocka, W. comite Saresberiensi, Roberto de Harecurt, Petro de Pratellis, Fulcone de Cantilupo. Data per manum S. Wellensis archidiaconi apud Rotomagum, xix die Junii anno regni nostri quarto.

 

Calendar

Notification that the king has granted to Reading Abbey all the lands given by Henry I, namely Reading itself, Cholsey and Leominster, with Thatcham and the church of Wargrave, and the church of Handborough and of ‘Rochintona’ in Warwickshire, with the church of the same vill, and ‘Wyggestana’ which was held by William the almoner, and Whitsbury in Wiltshire with the church of that vill, and in Bedfordshire the land the land of Albodus de Octona, and the land of Robert the priest of ‘Hampton’, and the land that Robert de Ferrers had in the vill of Reading. The king also grants whatever the Empress Matilda gave to Reading Abbey, namely Blewbury and East Hendred, and the church of Berkeley and the church of Stanton Harcourt, and the church of Thatcham. The king also gives notification of the confirmation of the Abbey’s liberties.

Charters not found in surviving rolls