The Magna Carta Project

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to St Albans Abbey

Identity

B8

Title

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to St Albans Abbey

Beneficiary

St Albans Abbey (Institutions)

Date of issue

11 June 1199

Place of issue

Westminster, London, England (Places)

Sources

B = BL ms. Cotton Claudius D xiii (Binham cartulary) fo.41r-v (40r-v), s.xiii med.
C = BL ms. Cotton Titus C viii (Wymondham cartulary) fo.17r-v, in a copy said to have been made for distribution amongst the cells of St Albans by John abbot of St Albans, s.xiii ex.

Printed

(from B) Sir William Dugdale and Roger Dodsworth, Monasticon Anglicanum, ed. J. Caley, H. Ellis and B. Bandinel, 6 vols in 8 (London 1846), ii, 231 no.17.

Comment

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hibernie dux Norm(annie) Aquit(anie) comes Andeg(auie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comit(ibus), baron(ibus), iustic(iis), vicec(omitibus), ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis in omnibus comitatibus in quibus sanctus Albanus martir cellas et terras habet amicabiliter salutem.  Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancti Albani et monach(is) ubicumque fuerint omnes cellas suas et terras et omnes possessiones suas tam ecclesiasticas quam laicas, scilicet cellas de Tynem’, de Binham, de Wymundham, de Beauuer, de Walinefford’, de Herford’, de Hetfeud’, de Belloloco cum ecclesiis ceteris homagiis, redditibus et omnibus rebus ad easdem cellas pertinentibus et villam sancti Albani cum foro et omni libertate quam burgus debet habere et villam de Watford’ cum foro et Kingesbyr’, Westwyc’, Redburn’, Sandrnag’, Bridewell’, Tydenhang(r)e cum nemore de Northawe quod Petrus de Valoniis aliquan(do) tenuit t(a)m in vita sua et Barnette cum boscis de Suthawe, Borham et Huzeheg(r)e et cum per tota soca Langl’, Kaisho, Rykemereswrhe, Saret, Greneburwe, Wynell’, Siptun’ et Horwode cum foresta et chacia et Estun’ et Bissopestun’ et Hoxstanestun’, Nortun’ et Neuham, Cudithote, Walden’ et Brakeweye cum ecclesiis, terris, boscis, homagiis, redditibus, molendinis, pratis, pascuis et omnibus aliis rebus ad eadem maneria pertinentibus.  Concedimus insuper et confirmamus abbati et monachis sancti Albani ad sustentard(u)m (sic) coquine hospitum ecclesias de Liuton’, de Houtun’ et de Podesgraue cum omnibus terris, homagiis et decimis omnimod(is) tam de sartis si fiant quam de terris quocumque tempore cultis et ecclesias de Walden’ et de Apelton’ in Eboracisyra et ecclesiam de Watford’ ad procurationem superuenientium hospitum et ecclesias de Titefeld’, de Redburn’ et de Winesl’ cum suis capellis et de Langl’ ad vesturam monachorum et ecclesias de Egnlingeham et de Sancto Stephano cum suis capell(is) ad sustentationem coquine monachorum et terras de Cumb’ et de Grenestud’ in Soudsex’ et de Middelton’in Buckynghamsyra et terram in Sutton’ in Bedefordsyra et in Eborac’sir’ Thorp cum ecclesia eiusdem ville et Nortun’ cum suis omnibus pertinentiis, terras etiam militum qui dominicum abbatis tenent ad deferenda omnia scutagia et alia seruicia omnia forinseca Deo et ecclesie sancti Albani concedimus et confirmauimus, scilicet Croskesle, Maklefeld’, Saret, Backesworth’, Brutewell’, Pumesfeld’, Muriden’, Childewik, hidam de Langl’, Sissenern’, terram Alexand(ri) fil(ii) Thoroldi, Burstun’, Wytiring’ et terram Willelmi de Nortun’ et terram Hamonis Vextarii et hidam de Herpesfeld’ et terram Ric(ard)i de Reymes et terram Roberti Taileboys, terras etiam om(n)i(um) libere tenentium de abbate, s(cilicet) terras Ioh(annis) de Walden’ in Wald’ et in Titeburst’ et terram Hog’ de Tyteburst’ et Viel’ et de Theebrigg’ et Hug(onis) de Badwe et Elye et Pet(ri) de La Chambre et Willelmi de Aiethe et Willelmi de Wicke et Nich(olai) fil(ii) Willelmi et Rad(ulfi) de Herpesfeld’.  Hec omnia concedimus Deo et ecclesie sancti Albani cum omnibus ad <eas> pertinentibus cum soca et sacca, ostronde et streme, on wude et feld’, tol’ et teym, gributh’, hamsokene, murdre, forestal, danegeld, infangen$ef et utfangen$ef, flemenefremche, blodwyt, wrech, ut habeant super omnes terras suas et super omnes homines suos ubicumque sint intra burgum vel extra in tantum et tam pleniter sicut proprii ministri nostri exquirere deberent ad opus nostrum, et volumus ut aliquis hominum nec Francus nec Angl(icus) de terris eorum neque de hominibus seruit(ium) mittat in aliquo nisi ipsi et ministri sui quibus ipsi curam committer(e) voluerint.  Quia nos Deo concedimus et ecclesie sancti Albani pro redemptione anime nostre et parentum nostrorum omnes libertates et liberas consuetudines quas regia potestatas liberiores habet vel alicui ecclesie conferre p(otes)t et prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis eas aliquo m(od)o infringere presumat.  Prohibemus etiam ne in ipsorum terris vel domibus minister, dapif(er), pincerna, camerarius, dispensator, ianitor, custos vel prepositus contra ipsorum voluntatem et ascensum tempore nostro aut successorum nostrorum per manum alicuius principis vel iusticiar(ii) quocumque tempore ponatur sicut felicis memorie reg(is) Henr(ici) patris nostri carta testatur.  Test(ibus) hiis: Willelmo Lond’, Hug(one) Lincoln’, Herb(erto) Saresbyr’ episcopis, Galfr(ido) fil(io) Petri com(ite) Essex’, Will(elmo) Marescall(o) comite de Penbrok, Will(elmo) comite de Sareb’, Willelmo de Braus’, Willelmo de Brigwer’, Hug(one) Randolf, Steph(ano) de Turnh’, Symon(e) de Pateh’, Ric(ardo) de Heriet’.  Dat’ per manum Hub(erti) Cantuar’ archiepiscopi cancell(arii) nostri apud Westm’ xi. die Iunii regni nostri anno primo.

Calendar

Notification that the king has granted to St Albans Abbey all cells, lands and possessions, namely the cells of Tynemouth, Binham, Wymondham, Belvoir, Wallingford, Hertford, Hatfield, Beaulieu, and the vill of Watford with its market, Kingsbury, Westwick, Redbourn, Sandridge, Brightwells Farm Tyttenhanger, with the wood of Northaw , which Peter de Valognes held in his lieftime, and Barnet with the woods of ‘Suthawe’, Boreham, ‘Huzehegre’, and the soke of Langley, Cassio, Rickmansworth, Sarratt , Granborough, ‘Wynell’, ‘Siptun’, Horwood with forest and chace, Aston, ‘Bissopestun’, Hexon, Norton et Newnham, Codicote, Walden and ‘Brakeweye’. And `the king grants for the sustenance of the guests’ kitchen the churches of ‘Liuton’, Houghton Regis and ‘Podesgraue’, and the churches of Walden and Appleton in Yorkshire and the church of Watford for making provisions for visitors, and the churches of ‘Titefeld’, Redbourn, Winslow and Langley for clothing the monks, and the curhces of ‘Egnlingeham’and St Stephen’s for the sustenance of the monks’ kitchen, and the lands of ‘Cumb’ and Grinstead in Sussex and of Middleton in Buckinghamshire and the land of Sutton in Bedfordshire, and in Yorkshire  the land of ‘Thorp’ , with the church of that vill, and Norton-le-Clay, and also the lands of the knights who hold from the abbot’s demesne for rendering scutage and other foreign service, namely Croxley, ‘Maklefeld’, Sarratt, Batchworth, Brightwells Farm, Pinesfield Farm, Munden, Childwick, the hide of Langley, ‘Sissenern’, the land of Alexander fitz Thorold, Burston Farm, ‘Wytiring’, and the land of William of Norton,and the land of Hamo the Slipper (Vextarius) and the hide of Harpsfield, and the land of Richard de Reymes, and the land of Robert Taileboys, and also the lands held freely from the abbot, namely the lands of John of Walden in Walden and Theobald Street, and the land of Hog’ of Theobald Street, and 'Viel’, and ‘Theebrigg’, and of Hugh de Badwe,and Elias and Peter of the chamber, and of William of Ayot, and of William de Wicke, and of Nichoals fitz William and Ralph of Harpsfield.

Charters not found in surviving rolls