The Magna Carta Project

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to St Paul's Cathedral

Identity

B28

Title

Notification of the King’s confirmation of possessions and liberties to St Paul's Cathedral

Beneficiary

St Paul’s Cathedral London (Institutions)

Date of issue

16 June 1199

Place of issue

Shoreham, West Sussex, England (Places)

Sources

B = PRO C 53/ (Charter Roll 9 Edward II) m.12, in an inspeximus
C = London, Guildhall Library ms. St Paul’s Liber A fo.4 no.46, s.xiii
D = Ibid. A59/1
E = PRO C 52/1 (Cartae Antiquae Roll A) no.12, s.xiii in
F = PRO C 52/4 (Cartae Antiquae Roll D) no.25, s.xiii in
G = BL ms. Harley Roll I.1

Printed

(from B) Cal.Chart.R. iii 292; Simpson, Registrum, 115; (from BE with calendar from F) The Cartae Antiquae Rolls 1-10, ed. L. Landon, Pipe Rolls Society n.s. xvii (1939), i, 4-5 no.12, 68 no.124; (from C noting BDEF) Early Charters of St Paul’s, 36-7 no.51

Comment

Transcription

Johannes Dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie, Comes Andegavensis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitibus, ballivis, prepositis, ministris, et omnibus fidelibus suis salutem. Sciatis nos divine caritatis intuitu et pro salute anime nostre, et pro anima patris nostri regis Henrici, et pro animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum, concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancti Pauli London, et Willelmo eiusdem ecclesie episcopo et successoribus suis, omnes terras et possessiones suas et tenementa sua libera et quieta imperpetuum ab omnibus exaccionibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis. Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus episcopus et successores sui imperpetuum habeant et teneant omnes terras et possessiones suas et tenementa sua ubicumque, cum socha et sacha et thol et theam et infangenetheof bene et in pace plene et integre infra civitates, burgos, villas et extra, in terris, redditibus, advocacionibus ecclesiarum, serviciis hominum, et releviis, in pratis, pascuis, et pasturis, et communiis, in aquis et molendinis, in viuariis et stagnis, et piscariis et mariscis, et salmis et turbariis, in bosco et plano, in viis et scmitis, et introitibus et exitibus infra forestam et extra, et in omnibus aliis locis et rebus ad tenementa sua pertinentibus, per totam terram nostram, soluta libera et quieta de omnibus geldis et danegeldis, et hidagiis, et carucagiis, placitis, et querelis, et summonicionibus, et shiris, et hundredis, et sectis shirarum et hundredorum, et misericordiis comitum et hundredorum, de murdro et latrocinio, et de auxiliis vicecomituum et forestariorum et ballivorum eorum, et de aliis omnibus ad eos pertinentibus, et de custodibus et operacionibus castellorum, et de wardepeny, et hengewyte, et flemeneswite, et leirwite, et blodwite, et fithwite, et grithbreche, et fremenesfreche, et forstall, et hamsoca, et heyfare, et de franco-plegio. Ita tamen quod visus franci plegii fiat in curia episcopi coram serviente nostro. Et si aliqua misericordia vel forisfactura inde pervenerit episcopus eam habeat; et de wastis et rewardis, et de canibus suis expectandis, et de aliis placitis et querelis, et occasionibus foreste que ad nos pertinent. Concedimus eciam quod capiant in boscis suis propriis quicquid eis necesse fuerit ad proprias usus suos sine visu et prohibicione et forastariorum nostrorum. Et sint quieti ipsi et homnes sui de tholoneo, et pontagio, et passagio, et paagio, et lestagio, et stallagio, et talliagio, et carriagio, et pasuagio, et omni alia consuetudine per totam terram nostram de omnibus rebus suis quas per terram vel aquam deportare fecerint. Et prohibemus ne quis eos aut res aut possessiones aut terras aut homines eorum contra libertatem carte nostre vexet vel disturbet super forisfacturam nostram. Hiis testibus: Godfredo Wyntoniensi, Waltero Cicestrensi, Willielmo Roffensi episcopis, Gaufredo filio Petri comite Essexie, William Marescallo comite de Pembroc, Willielmo de Broiosa, Hugone Bardolf, Willielmo Briewerr, Stephano de Tourneham, Willielmo de Warrenno. Datum per manum Huberti Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri xvi. die Junii apud Shorham regni nostri anno primo.

Calendar

Notification that the king has confirmed to the church of St Paul and William bishop of London all possessions of the church, with all thier liberties and free customs, sac and soc, tol and team and infangenethief, exemptions from all taxes levied on the hide or carucate, from aids to sheriffs, foresters, or other royal officials, from castleguard, castlework, and payment of wardpenny, from suit to the shire and hundred courts and payment of specified amercements and forefeitures, view of frankpledge being taken in the court of the bishop before a royal official, amercements arising therefrom going to the bishop, and exemption from jurisdiction of the foresters, and from customs levied on goods passing by land or sea in any part of his domains.

Charters not found in surviving rolls