The Magna Carta Project

Notification of the King’s grant of 100 livres of rents at Bordeaux to Elias archbishop of Bordeaux

Identity

B78

Title

Notification of the King’s grant of 100 livres of rents at Bordeaux to Elias archbishop of Bordeaux

Beneficiary

Elias of Malemort (archbishop of Bordeaux 1188-1206) (People)

Date of issue

27 July 1201

Place of issue

Chinon (Places)

Sources

B = Bordeaux AD Gironde G1030 (Cartulary of St-Seurin) fos.140v-141r, s.xiv.
C = Bordeaux, Archives de la Ville

Printed

(from B) Le Cartulaire de l’église collégiale St-Seurin de Bordeaux, ed. J.-A. Brutails (Bordeaux 1897) 345-7 no.349; (from C) Livre des Coutumes publié avec des variantes et des notes par Henri Barckausen, ed. Barckhausen (Bordeaux, 1890), 475-7 no.54.

Comment

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Ybernie, dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, iusticiariis, vicariis, prepositis, ministris et omnibus balliuis et fidelibus salutem.  Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris venerabili patri nostro in Cristo H(elie) Burdegal’ archiepiscopo et successoribus suis centum libras monete burdegalensis de redditu annuo percipiendas apud Burdegalam in aualagio vinorum et quadraginta libras eiusdem monete percipiendas annuatim in perpetuum in terra que vocatur Inter Duo Maria per manus seruientium nostrorum que non possunt augeri nec minui et quod quisque archiepiscopus Burdegal’ licite possit recipere infeudaciones allodiorum et acquirere sine nostra et successorum nostrorum requisitione perempciones aut alias quascumque concessiones in omnibus feudis, retrofeudis et territoriis nostris quicquid voluerit et rationabiliter poterit et omnem iusticiam habeat in hominibus suis tam presentibus quam futuris.  Item, sciatis nos concessisse et hac carta notra in perpetuum confirmasse omnes donationes et concessiones olim factas Burdegal’ archiepiscopis per predecessores nostros Odonem, Sancium, Guillelmum et Berengerium quondam Vasconie comites et dominos, videlicet terciam partem camere vende seu monete Burdegal’ et omnium teloneorum de Boeis et nauim liberam ab omnibus teloneis a Mauritania usque ad Lingonem.  Que omnia in ipsorum comitum veris et certis priuilegiis vidimus contineri.  Rursus pro nobis et omnibus successoribus nostris precipimus atque iubemus ut nullus iudex publica vel quilibet ex iudiciaria seu quacumque potestate aut aliquis ex nostris fidelibus presentibus et futuris aliqua causa, ratione vel occasione in ecclesias, agros, villas seu reliquas possessiones quas moderno tempore Burdegal’ archiepiscopus tenet vel que in iura ipsius deinceps diuina pietas augeri voluerit in quibuslibet pagis et territoriis intra ducatus Aquitanie ditionem ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines archiepiscopi tam ingennos quam seruos et alios distringendos aut ullas violentias, redemptiones, exactiones, extorsiones vel occasiones requirendas aut exercendas, ingredi audeat nec nostris nec futuris temporibus nec ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat, sed liceat archiepiscopo perpetuis temporibus ecclesias, cellulas, res, possessiones, proprietates et homines nunc et in futurum ad se aspicientes vel pertinentes remota cuiuscumque potestatis inquietudine, ordine quieto et libere possidere, et omnia que supra expressa sunt et tacta firmiter et inuiolabiliter seruari in perpetuum decernimus et iubemus.  Testibus H(enrico) episcopo Xanctonensi, I(ordano) electo Lexouion’, A(demaro) comite Engolism’, Guillelmo Marescallo, Guillelmo de Hauuet constabulario Normannie, Rotberto de Torneham, Guillelmo de Rupibus senescallo Andegau’, G. de Cella senescallo Pictauie et Vasconie.  Datum per manum Symonis archidiaconi Vellensis apud Chinonem, xxvii. die Iulii, anno regni nostri tercio.

 

 

Calendar
Charters not found in surviving rolls