The Magna Carta Project

Notification of the King’s grant of 50 acres in the forest of Trivel to Dore Abbey

Identity

B138

Title

Notification of the King’s grant of 50 acres in the forest of Trivel to Dore Abbey

Beneficiary

Dore Abbey (Institutions)

Date of issue

15 September 1202

Place of issue

Angers (Places)

Sources

B = PRO C 52/26 (Cartae Antiquae Roll BB) no.14, s.xiii in.
C = PRO C 47/12/6 (Cartae Antiquae Roll MM) no.9, s.xiii ex.

Printed

Comment

Transcription

Ioh(ann)es Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hibern(ie) dux Norm(annie) Aquitann(ie) comes Andeg(auie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, iustic(iis), vicecomitibus, forestariis, prepositis et omnibus ball(iu)is et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos pro amore Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Dora et monachis ordinis Cisterciensis ibidem Deo seruientibus quingentas acras terre in foresta nostra de Triuel essartandas et precolendas et fossandas et claudendas et pro voluntate sua tractandas, habendas et tenendas in liberam, puram et perpetuam elemosinam solutas et quietas a wasto et rewardo forestariorum et extra forestam.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti monachi habeant et teneant predictas quingentas acras bene et in pace, libere et quiete, integre, plenarie et honorifice cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis in omnibus locis et rebus quietas ab omni seculari seruicio et exactione.  Test(ibus) Will(elm)o com(ite) Arundel’, R(oberto) com(ite) Leyc’, W(illelmo) com(ite) Sar’, com(ite) D(aui)d, Willelmo de Braos’, Thom(a) Basset, Alano Basset, Ioh(ann)e de Pratell’, Roberto Tresgoz.  Dat’ per manum S(imonis) prepositi Beuerlac’ et archid(iaconi) Wellen’ apud Andegauis xv. die Septemb(ris) anno regni nostri quarto.

Calendar

Notification that the king has granted to Dore Abbey 50 acres of land in his forest of Trivel.

Charters not found in surviving rolls