The Magna Carta Project

Notification of the King's grant of protection to Aberconway Abbey

Identity

B113.2

Title

Notification of the King's grant of protection to Aberconway Abbey

Beneficiary

Aberconway Abbey (Institutions)

Date of issue

1 April 1202

Place of issue

Montfort (Places)

Sources

B = BL ms. Harley 3725 (Aberconway cartulary) fo.47r-v, incorporated into a series of annals, s.xiv

Printed

(from B) H. Ellis, ‘Register and Chronicle of the Abbey of Aberconway’, Camden Miscellany, I, Camden Series xxxix (1847), 10

Comment

Note the omission of Aquitaine from the King's title

Transcription

(I)ohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normanie et comes Andegauie iusticiariis, vicecomitibus et omnibus balliuis suis Anglie et Wallie et totius terre sue et portuum maris salutem.  Sciatis quod suscepimus in manum et protectionem nostram abbaciam de Aberconwey et monachos ordinis Cistercien(sis) ibidem Deo seruientes et omnes res et possessiones suas, et ideo precipimus quod abbaciam illam et monachos in eadem seruientes et omnes res et possessiones suas et omnia que ad eos spectant custodiatis et manuteneatis sicut nostra propria ne quis eis de aliquo molestiam vel iniuriam aut grauamen faciat, et firmam pacem habeant et quieti sint de tholoneo et pass(ag)io et paagio et pontagio et omni consuetudine que ad nos pertinent per totam terram nostram et talem inde quietanciam habeant de omnibus que ipsi vel famuli et seruientes sui poterint assecurare sua esse propria qualem alii monachi habent de ordine Cistercien(si), et prohibemus ne quis eis super hoc vexacionem vel iniuriam aut grauamen inferre presumat super forosfacturam nostram sicut carta Henrici regis patris nostri rationabiliter testatur.  Teste Petro de Pratellis, Engelrammi (sic) de Pratellis, Petro de Stokys.  Datum per manum  archidiaconi Wellen' apud Mountford primo die Aprilis anno regni nostri tercii.

Calendar

Notification that the king has granted his protection to Aberconway Abbey, and its monks, their lands, and possessions.

Charters not found in surviving rolls