The Magna Carta Project

Notification of the King’s grant of protection to Beverley Minster

Identity

B139

Title

Notification of the King’s grant of protection to Beverley Minster

Beneficiary

Beverley Minster (Institutions)

Date of issue

8 October 1202

Place of issue

Verneuil (Places)

Sources

B = PRO C 53/ (Charter Roll 4 Edward II) m.20, in an inspeximus 7 September 1310
C = PRO C 52/28 (Cartae Antiquae Roll DD) no.33, s.xiii in.

Printed

(from B) Cal.Chart.R. 1300-26, 141-2

Comment

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, iusticiariis, vicecomitibus, prepositis, ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos suscepisse in protectionem et defensionem nostram ecclesiam Beuerlaci et Simonem prepositum Beuerlacensem et omnes homines, res et possessiones, iura et libertates illius ecclesie et prepositi et clericorum ad ecclesiam illam pertinentes, precipientes quod non faciatis vel ab aliquo fieri permittatis eis inde iniuriam, vexationem aut grauamen vel aliquid quod sit in dampnum vel dispendium iuris vel libertatum predicte ecclesie.  Volumus enim et firmiter precipimus quod ecclesia Beueralacensis et predictus Simon prepositus et successores sui habeant et teneant toto tempore nostro et heredum nostrorum omnia iura, libertates et dignitates que predicta ecclesia Beuerlacensis et predecessores predicti prepositi habuerunt et tenuerunt vel tenere debuerunt temporibus antecessorum nostrorum.  Volumus etiam quod libertates et dignitates date ab antecessoribus nostris ad ab aliis Deo et beati Iohanni de Beuerlaco et preposito illius ecclesie in nullo depereant vel minuantur vel ledantur per assisas vel recognitiones vel constitutiones postea factos, set si recognitiones vel assise fieri debeant de tenemento aliquo vel de re aliqua que pertinent ad prepositum Beuerlacensem et preposituram tam in dominicis quam feodis teneantur in curia prepositi Beuerlacensis ubi placita inde fuerunt et esse consueuerunt tempore regis H(enrici) patris nostri vel tempore H(enrici) regis aui patris nostri antequam recognitiones vel assise in regno nostro essent constitute.  Volumus etiam et firmiter precipimus quod omnes detentores trauarum sancti Iohannis collatarum ab antecessoribus nostris in liberam elemosinam vel ab aliis in usus prepositi vel clericorum Beuerlaci qui a predicto preposito et capitulo fuerint excommunicati propter ipsarum trauarum detentionem vel propter alium excessum ad mandatum predicti prepositi et capituli etiam non expectato alio mandato secundum consuetudinem regni nostri a vicecomite Eboracensi et balliuis nostris de Eborachyra capiantur et teneantur donec id predicte ecclesie et preposito plenarie emendetur.  Ea vero que alienata sunt de prepositura Beuerlaci in dampnum et dispendium illius volumus et concedimus quod per iudicium curie prepositi reuocentur.  Testibus R(oberto) comite Leycestrie, W(illelmo) comite Arundellie, R(anulfo) comite Cestrie, comite Willelmo Marescallo, Willelmo de Breosa, Willelmo de Albin’, Roberto de Harecort, G. de Say, Willlemo Briewerre.  Dat’ per manum nostram apud Vernolium viii. die Octobris anno regni nostri quarto.

Calendar

Notification that the king has granted his protection to Beverley Minster, Simon provost of Beverley and all the people and possessions of the Minster and the reeve.

Charters not found in surviving rolls