The Magna Carta Project

Notification of the King's grant of protection to Bodmin Priory

Identity

B47.2

Title

Notification of the King's grant of protection to Bodmin Priory

Beneficiary

Bodmin Priory (Institutions)

Date of issue

17 July 1199

Place of issue

Vaudreuil (Places)

Sources

B = PRO C 66/306 (Patent Roll 3 Richard II part 2) m.25, in an inspeximus, 17 February 1380
C = PRO C 66/361 (Patent Roll 1 Henry IV part 8) m.34, in an inspeximus of B, 5 July 1400
D = PRO C 66/417 (Patent Roll 3 Henry VI part 1) m.11, in an inspeximus of C, 14 November 1424

Printed

(calendar from B) CPR 1377-81, 439; (calendar from C) CPR 1399-1401, 321; (from D) CPR 1422-9, 262

Comment

Transcription

Ioh(ann)es Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hibern(ie) dux Norm(annie) Aquit(anie) et com(es) Andeg(auie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comit(ibus), baron(ibus), iustic(iis), vic(ecomitibus), baill(iuis), ministris et uniuersis fidelibus suis salutem.  Noueritis nos suscepisse in man(um) et custodiam et protectionem nostram ecclesiam sancti Petroci de Bomin' que de nostra donacione est et in dominico nostro fundata et priorem et canonicos nostros ibidem Dei seruientes.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predictam ecclesiam et predictos priorem et canonicos et omnes terras, homines, res, redditus et possessiones et tenementa eorum uniuersa tam ecclesiastica quam laica manuteneatis, custodiatis et defendatis tanquam nostra propria dominica et sicut elemosinam nostram dominicam, nullum eis in aliquo grauamen vel molestiam aut iniuriam inferentes aut inferr(e) permittentes, et si quis eis in aliquo forisfecerit, id eis sine dilatione faciatis emendari.  Prohibemus etiam ne de aliquo ten(emento) quod in dominico suo teneant ponantur in placitum nisi coram nob(is) vel coram capitali iustic(ia) nostra.  T(este) H(uberto) Cant' archiepiscopo cancellar(io) nostro apud Vallem Rodol' xvii. die Iulii.

Calendar

Notification that the king has granted his protection to Bodmin Priory.

Charters not found in surviving rolls