The Magna Carta Project

Notification of the King’s grant of protection to Savigny Abbey

Identity

B47

Title

Notification of the King’s grant of protection to Savigny Abbey

Beneficiary

Savigny Abbey (Institutions)

Date of issue

14 July 1199

Place of issue

Sées (Places)

Sources

B = Westminster Abbey Muniments 526, in an original inspeximus by Edward II, 8 December 1318
C = PRO C 53/ (Charter Roll 12 Edward II) m.10, the enrolment of B

Printed

(from C) Cal.Chart.R. 1300-26, 400

Comment

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hibern(ie) dux Norm(annie) Aquit(anie) et com(es) And(egauie) archiepiscopis, episcopis, com(itibus), baron(ibus), iustic(iis), vic(ecomitibus), prepositis et omnibus ball(iuis) et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos suscepisse in manum et custodiam et protectionem nostram abbatiam de Sauigneio et monachos ibidem Deo seruientes et fratres et homines eorum et equi et res omnes eorum sint quieti de teloneo et passagio et pontagio et stallagio et pedagio et de omni alia consuetudine et seculari exactione et de omnibus rebus quas emerint vel vendiderint vel deportare fecerint in nundinis vel mercatis quocumque venerint tam per terram quam per aquam in omni loco potestatis nostre.  Prohibemus etiam ne aliquis eis vel fratribus vel hominibus vel rebus vel possessionibus eorum aliquam iniuriam vel contumeliam vel grauamen faciat vel ab aliquo fieri permittatur.  Et si quis eis forifacere presumpserit illud eis sine dilatione emendari faciatis.  Et precipimus ne ponantur in placitum de aliquo ten(emento) suo nisi coram nob(is) vel capitali iustic(ia) nostra sicut carta patris nostri H(enrici) regis testatur.  T(este) H(uberto) Cant' archiepiscopo cancell(ario) nostro apud Sag' xiiii. die Iulii regni nostri anno primo.

Calendar

Notification that the king has granted his protection to the abbot and monks of Savigny Abbey, their people and possessions.

Charters not found in surviving rolls