The Magna Carta Project

Notification of the King's confirmation of lands and liberties to Lilleshall Abbey

Identity

A4

Title

Notification of the King's confirmation of lands and liberties to Lilleshall Abbey

Beneficiary

Lilleshall Abbey (Institutions)

Date of issue

31 August 1199

Place of issue

Roche-d’Andely (Places)

Archive

Shrewsbury, Shropshire Archives 6000/16276

Copies

B = TNA C 53/1 (Charter Roll 1 John) m.16, s.xiii in.
C = Shrewsbury, Shropshire Archives 972/1/1/2, copy of an inspeximus by Edward I, 7 June yr.13, s.xiv.

Seal

Sealed sur double queue, pink cords through 4 holes, upper and central portions of seal impression in dark green wax. 

Enrolled

TNA C 53/1 (Charter Roll 1 John) m.16, s.xiii in.

Printed

(from B) RC, 17

Scribes

Comment

Endorsed: domini reg(is) Ioh(annis) (s.xiii); Iohann(is) reg(is) (s.?xv); various post-medieval endorsements.  Approx. 275 X 227 + 23mm. Two lateral folds, damp damaged along the lower fold, with some letters missing.  Carefully infilled at the end.   

Photos
Photo of charter
Transcription

Ioh(anne)s Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hybernie dux Norm(annie) Aquit(anie) et com(es) Andeg(auie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comit(ibus), baron(ibus), iustic(iis), vicecom(itibus), prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem.  Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie de aLilleshull'a et abbati et canonicis ibidem Deo seruientibus ipsum locum in quo ecclesia illorum fundata est et ecclesiam sancti bAlcmundib de Salopesberia cum omnibus pertinentiis suis, in terris et eccl(es)iis et capellis et decimis et cum terris subscriptis ad ipsam ecclesiam pertinentibus, scil(i)c(et) Lilleshull' cum pertinentiis suis, Eting'ham, Vckinton', cLongedon'c, Preston', Lee, dEadbritheleg'd, Hennecot', Dunthull', Cherleton', Preston' iuxta Moneford', Wistanestowe cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis, ex dono Philipp(i) de Belmeis ecc(lesia)m de Essebi cum capella de Blacfordeby cum terris et cum omnibus pertinentiis suis, et terram de eLusyard'e inter Watling'stret' et Merdich' et duos riuulos, ex dono Math(e)i de Stokes in Peco Grenelawe cum pertinent(iis), ex dono Helewys(e) Duce de Brelegtona terciam partem eiusdem ville, ex dono Alicie de Belmes molendin(um) de Thonga, ex dono Henr(ici) de Becho unam virgatam terre in Chauford', ex dono Rob(erti) Bard' unam lib(er)a(m) salinam in fWichyo Maubankf.  Hec omnia predicta et omnes alias donationes que predictis canonicis rationabiliter facte sunt eis concedimus et confirmamus in liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis sic(ut) carte donatorum rationabiliter testantur.  Quare volumus et firmiter precipimus quod prefata abbatia et predicti canonici ibidem Deo seruientes omnia prenominata tenementa in liberam et puram elemosinam habeant et teneant cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quetanciis suis cum gsoca et saka et toll' et theam et infangneth' et utfang'neth'g, in bosco et plano, in pratis et pascuis, in aquis et molendinis, in viuariis et piscariis, in viis et semitis, infra burgum et extra, et sint quieti de geldo et de hdangeld(o)h et de isyrisi et hundredis et de sectis syrarum et hundredorum et de wasto et de jregardisj foreste et de kexhercitibusk et auxiliis vicecomit(um) et seruient(um) eorum et de <scred>ward et de hydagio et de omnibus placitis et querel(is) q(ue) ad comitat(um) pertinent et de omni seculari seruitio et exactione, saluis seruiciis dominorum suorum secundum cartas suas, et sint liberi et quieti ab omni ltheloneol et paagio in omni transitu pontium et viarum et passagiorum et maris et in omnibus nundinis et in omni loco per tot(um) regnum nostrum et per omnes terras nostras quantum ad nos pertinet, excepta ciuitate London', de omnibus rebus quas ipsi vel seruientes sui poterunt affidare suas esse vel emtas ad usus suos proprios.  Test(ibus) W(altero) Rothomag' archiepiscopo, S(auarico) Bathon' episcopo, Rob(erto) com(ite) Leycestr', Will(elm)o comit(e) Arundell', Rad(ulfo) com(ite) Augi, Hug(one) de Gornaco, Will(elm)o fil(io) Rad(ulfi) sen(escallo) Norm(annie), Rog(ero) constab(u)l(ario) Cestr', Will(elm)o de Albin', Petro de Pratell'.  Dat' per man(um) H(uberti) Cantuar' archiepiscopi cancell(arii) nostri apud Castr(um) mde Rupe Andel'm, xxxiº. de Augusti regni nostri anno primo.

aLilessull' B bAlemundi B cLongeden' B dEadbrittheleg' B eHasyard' B fWiche Maubanch B gsocc' et sacc' tol et them et infengenthef et utfengenthef B hdenegeld' B ischiris B jregwardis B kexcercitibus B ltolneo B mRupis Andel' B

Calendar
Original Charters of King John