The Magna Carta Project

Notification of the King’s restoration of Higham Ferrers to William de Ferrers

Identity

Title

Notification of the King’s restoration of Higham Ferrers to William de Ferrers

Beneficiary

William de Ferrers earl of Derby (People)

Date of issue

7 July 1199

Place of issue

Northampton, Northamptonshire, England (Places)

Archive

A = TNA DL 10/49

Copies

B = PRO DL 42/1 (Great Coucher Book Volume 1) fo.424r, copy from A, s.xv in.
C = BL ms. Egerton 3789 fo.6v, abbreviated copy from B by Robert Glover, s.xvi ex.

Seal

Sealed sur double queue, pink and white cords through 3 slits, central portion of seal impression in green wax.

Enrolled

Printed

Scribes

Comment

Endorsed: feod’ de concess(ione) r(egis) Ioh(ann)is iii.a (s.xiv); Highamferr’ (s.xv).  Approx. 205 X 136 + 25mm. 

Photos
Transcription

Iohannes Dei gratia rex Angl(ie) dominus Hybern(ie) dux Norm(annie) Aquit(anie) et comes Andeg(auie) archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comit(ibus), baron(ibus), iustic(iis), vicecom(itibus), balliu(is) et omnibus fidelibus suis totius Angl(ie) salutem.  Sciatis nos reddidisse et concessisse et presenti carta confirmasse dilecto nostro Will(el)mo de Ferrariis comiti de Derebi Hekham cum uno hundred(o) et dimid(ia) et aliis pertinentiis suis.  Dedimus etiam ei partum eiusdem ville quem prius habuimus in d(omi)nico et Neubotl’ et Blithesworth’ cum omnibus earum pertinentiis et libertatibus sicut ius et hereditatem ipsius que ei descendit sic(ut) recto heredi de terra que fuit Will(el)mi Peuerell’, tenendas sibi et heredibus suis de nob(is) et heredibus nostris in perpetuum per seruicium feod(i) unius milit(is), et idem comes residuum terre que fuit Will(el)mi Peuerell’ nob(is) et heredibus nostris quietum clamauit in omnibus tam villis quam castell(is), forestis, omnibus d(omi)nicis, feodis, seruitiis et aliis rebus, et si forte aliquis voluerit in posterum aliq(ui)d ius clamare in hiis que ipse comes nob(is) quieta clamauit, idem com(es) et heredes sui nob(is) et heredibus nostris ea tenentur warantizare.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus com(es) et heredes sui prenominatas terras cum pertinentiis suis et libertatibus integre teneant et pacifice, libere et quiete, cum soka et saka et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus ad eas pertinentibus in burg(o) et extra burg(um), in bosco et plano, in pratis et pascuis, in aquis et molendin(is), in parcis et viuariis, in viis, semitis et exitibus et omnibus aliis aisiamentis sic(ut) unquam Will(el)mus Peuerell’ eas melius et liberius tenuit.  Test(ibus): W(illelmo) Lond’ et H(erberto) Sar’ episcopis, G(alfrido) fil(io) Petri comit(e) Essex’, Rann(ulfo) com(ite) Cestr’, W(illelmo) Mariscall(o) com(ite) de Penbroc, R. com(ite) de Clar’, W(illelmo) com(ite) Arundll’, W(illelmo) de Braos’, Will(el)m(o) fil(io) Alan(i).  Dat’ per man(um) H(uberti) Cant’ archiepiscopi canc(e)ll(arii) nostri apud Norhant’, vii. die Iun(ii) regni nostri anno primo.

Calendar
Original Charters of King John