The Magna Carta Project

Notification of the King’s restoration to Robert de Mandeville and his heirs of the barony of Marshwood (Dorset)

Identity

B188

Title

Notification of the King’s restoration to Robert de Mandeville and his heirs of the barony of Marshwood (Dorset)

Beneficiary

Robert de Mandeville (People)

Date of issue

24 May 1206

Place of issue

Portchester (Places)

Sources

B = Wells Cathedral Library ms. DC/CF2/3 (Register III) fos.456v-457r, s.xiv ex.

Printed

Pd (calendar from B) HMC Wells, i, 527-8

Comment

Transcription

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hib(ernie) dux Norm(annie) et Aquit(anie) comes And(egauie) archiepiscopis, episcopis, abb(atibus), com(itibus), baron(ibus), iustic(iis), vic(ecomitibus), preposit(is) et omnibus ball(iu)is et fidelibus suis salutem.  Sciatis quod recognitum est in curia nostra coram nobis et baronibus nostris et plene declaratum per sacramentum legalium milit(um) de visnet(o) baronie de Merswude <Galfridus de Mandeuill’> senior tenuit predictam baroniam de Merswud cum omnibus pertin(entiis) suis sicut ius suum et hereditatem et genuit ex uxore sibi desponsata Rob(ertus) de Mandeuill’.  Idem vero Rob(ertus) genuit ex ux(ore) sibi desponsata alium Galfr(idum) de Mandeuill’, scilicet Galfr(idum) de Cocre qui ex legitima ux(ore) sua genuit Rob(ertum) de Mandeuill’ patrem Rob(erti) de Mandeuill’ qui ius clamauit in predicta baronia.  Predictus vero Galfr(idus) senior, mortua prima ux(ore) sua de qua genuerat Rob(ertum) de Mandeuill’ ut dictum est, aliam ux(orem) sibi desponsauit de qua genuit Rad(ulfum) de Mandeuill’ qui post obitum patris sui tenuit predictam baroniam de Merswude per voluntatem reg(is) H(enrici) eo quod melior miles erat quam Rob(ertus) primogenitus frater suus quem predictus G(alfridus) de prima ux(ore) sua genueret ut dictum est.  Idem autem Rad(ulfus) genuit filiam Dionisiam nomine que nupta fuit Willelmo fil(io) Iohannis tunc senesc(allum) Normann(ie) qui de ea genuit Henr(icum) de Tylly.  Nos igitur cum ista constaret nobis et curie nostre de iure prenominati Rob(erti) de Mandeuill’ qui processit de primogenito filio et recto herede prefat(i) Galfr(idi) de Mandeuill’ senioris, reddidimus ei et heredibus suis et presenti carta nostra confirmauimus totam predictam baron(iam) de Merswude cum omnibus pertin(entiis), libertatibus et liberis consuetud(inibus) suis, habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris iure hereditario in perpetuum sicut ius et hereditatem suam per seruicium quod baronia illa nobis debet.  Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Rob(ertus) de Mandeuill’ et heredes sui habeant et teneant totam predictam baron(iam) de Merswud cum omnibus pertin(entiis) suis sicut predictum est bene et in pace, libere et quiete, integre et plenarie et honorifice, in bosco et plano, in viis et semitis, in prat(is) et pascuis, in aquis et molendinis, in viuariis et stagn(is), in ripariis et piscar(iis), in moris et mariscis, in brueriis et turbar(iis), in parcis et forest(is), in venationibus et percursibus, in dominiis et feod(is), in homag(iis) et releuiis, in redditibus et seruic(iis) et in aduocationibus ecclesiarum et capellarum et in omnibus loc(is) et rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad boroniam illam pertinentibus.  Volumus etiam et precepimus quod prefatus Rob(ertus) vel heredes suis non dissaisientur de predicta baron(ia) vel de aliquibus pertinent(iis) suis vel inde in placitum ponantur vel respondeant alicui qui clamium in predicta boron(ia) vel pertin(entiis) contra ipsum Rob(ertum) vel heredes suos monere noluerit per breue de morte antecessor(is) nisi tant(um) per breue quod appellatur breue de recto.  T(estibus) dominis I(ohanne) Norwic’ et P(etro) Wint’ episcopis, G(alfrido) fil(io) Petri com(ite) Essex’, R(anulfo) com(ite) Cestr’, W(illelmo) com(ite) de Ferrar’, R(ogero) const(abulario) Cestr’, Rob(erto) fil(io) Walteri, Rob(erto) de Veteripont’, W(illelmo) Bruwerr’, Petro de Stok’.  Dat’ per manum nostram apud Porecestr’ xxiiii. die Maii anno regni nostri octauo.

Calendar

Notification that it was acknowledged in the king’s court before the king and his barons, and declared by the oath of law-worthy knights from the locality of the barony of Marshwood, that Geoffrey de Mandeville seinor held the barony of Marshwood as his right and inheritance, and begot by his wife Robert de Mandeville. The same Robert begot by his wife another Geoffrey de Mandeville, namely Geoffrey de Cocre, who by his lawful wife begot Robert de Mandeville, father of Robert de Mandeville who now claims right in the barony. The aforesaid Geoffrey senior, after the death of his first wife by whom he begot Robert de Mandeville as aforesaid, married another wife by whom he begot Ralph de Mandeville, who after the death of his father held the barony of Marshwood by the will of King Henry, because he was a better knight than Robert the firstborn brother, whom Geoffrey begot by his first wife, as aforesaid. Ralph begot a daughter, Dionisia, who married William fitz John, then seneschall of Normandy, who by her begot Henry de Tylly. The king, therefore, since the right of the aforenamed Robert de Mandeville, who descends from the firstborn son and rightful heir of the aforesaid Geoffrey de Mandeville senior, is evident to him and his court, restores to him and his heirs the barony of Marshwood, and exempts Robert and his heirs from all pleas concerning the barony in future save for those brought by writ of right.

Charters not found in surviving rolls