Identity |
B15 |
---|---|
Title |
Notification of the King's confirmation of possessions and liberties to Bindon Abbey |
Beneficiary |
Bindon Abbey (Institutions) |
Date of issue |
11 June 1199 |
Place of issue |
Westminster, London, England (Places) |
Sources |
B = PRO C 52/16 (Cartae Antiquae Roll Q) no.18, s.xiii in. |
Printed |
(from B) The Cartae Antiquae Rolls 1-10, ed. L. Landon, Pipe Rolls Society n.s. xvii (1939), ii, 117-18 no.498 |
Comment |
Dated 11 July here, but the King was in France by then |
Iohannes Dei gratia rex Anglie etc archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, iusticiariis, vicecomitibus et omnibus fidelibus suis salutem. Noueritis nos concessisse et presenti carta confirmasse in perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Binadon' et monachis ibidem Deo seruientibus ex dono Rogeri de Nouo Burgo et M(atildis) uxoris eius locum in quo sita est ipsa abbatia sicut carta predicti Rogeri testatur, ex dono Willelmi de Glastonia et M(atildis) uxoris eius locum de Binedon' ubi abbatia pretaxata prius incepta fuit sicut carta eiusdem testatur, ex dono et concessione Rogeri de Nouo Burgo et M(atildis) uxoris eius duas virgatas terre in Lulleworth' cum pastura adiacente sicut carta eiusdem testatur, ex dono M(atildis) de Arundell' et concessione regis Henrici manerium de Bixiton' sicut carta eiusdem determinat, ex dono G(ereberti) de Percy terram de Nouington et de Luca quas ipse emit a conuentu de Ford' sicut carta utrorumque testatur et terram de Hechfelton' sicut conuentio inter predictos monachos et Simonem de Eneford' protestatur, totam terram de Wdestert cum prato adiacente quam predicti monachi de Willelmo de Wdestert et de heredibus eius in perpetuum tenebunt sicut carta eiusdem W(illelmi) testatur, dimidiam hydam cum pastura trescentarum ouium in manerio de Chauuedon' ex dono T(home) Hareng sicut carta eiusdem loquitur. Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta abbatia, abbas et monachi ibidem Deo seruientes, homines et seruientes suos et omnes predictas terras et omnia prenominata tenementa et quecumque alia in futurum rationabiliter adquisierint in perpetuam elemosinam habeant et teneant cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis et cum sok et sak et sacha et toll et theam et infangeneteoth et utfangenetof bene et in pace, libere et quiete, plenarie et integre et honorifice in bosco, in pratis, in pasturis, in aquis et molendinis, in stagnis et viuariis, in mariscis et piscariis, in grangiis et virgultis, in viis et semitis, infra burgum et extra et in omnibus aliis locis cum omnibus pertinentiis suis soluta et libera ab omni seculari seruicio et quieta de geldis et danegeldis et scutagio et de murdro et de pecunia que ad murdrum pertinet siue ad latrocinium, et de hydagio et de schiris et hundredis et exercitibus et assisis et summonitionibus et de thesauro ducendo et auxilio vicecomitum et seruientum suorum et omnibus aliis auxiliis et de misericordia comitatus et theloneo et de passagio et pontagio et operationibus castellorum et pontium et viuariorum et murorum et parcorum et de clausuris et de wardpeni et de auerpeni et de thastagio et stallagio et de placitis et querelis et de hengwite et de flemeneswithe et blodwite et de fithwite et de thethingpeni et de assartis et vasto foreste et placitis foreste et de rewardo foreste et de omnibus occasionibus et consuetudinibus et ab omni exactione et seruicio seculari, et prohibemus ne aliquis sepedictos monachos grauet inde neque inquietet neque molestiam vel iniuriam faciat neque fieri permittat, neque in placitum ponat de aliquo tenemento suo quod teneant nisi coram nobis ipsis vel capitalibus iusticiariis nostris que omnia dum essemus comes Morit' concessimus et carta nostra confirmauimus. Testibus: W(illelmo) Londoniensi, H(erberto) Sarresberiensi, G(odefrido) Wintoniensi episcopis, G(alfrido) filio Petri, W(illelmo) Marescallo, Thoma de Penbroc, R(icardo) comite de Clare, H(ugone) Bardolf', W(illelmo) Briwere, S(tephano) de Turnham. Datum per manum Huberti Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi. die Iulii anno regni nostri primo.
Notification that the king has confirmed to Bindon Abbey the site given by Roger de Newburgh and Matilda his wife where the abbey now lies, the original foundation site of Bindon given by William of Glastonbury and Matilda his wife,two virgates of land in Lulworth given by Roger de Newburgh and Matilda his wife, the manor of Bexington given by Matilda of Arundel by leave of King Henry, the land of Nottington and Look Farm given by Gilbert de Percy which he purchased from Forde Abbey, the land of Hethfelton as agreed between the monks and Simon of Enford, the land of Wood Street which the abbey and convent held of William of Woodstreet, and half a hide of land with pasturage for 300 sheep in the manor of Chaldon gifted by Thomas Hareng.