The Magna Carta Project

Notification of the King’s grant of protection to Wroxall Priory

Identity

B9

Title

Notification of the King’s grant of protection to Wroxall Priory

Beneficiary

Wroxall Priory (Institutions)

Date of issue

11 June 1199

Place of issue

Westminster, London, England (Places)

Sources

B = PRO C 53/114 (Charter Roll 1 Edward III) m.1, in an inspeximus, 27 January 1327

Printed

(from B) Cal.Chart.R. 1327-41, 64 no.5

Comment

Transcription

Johannes Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, baronibus, justitiis, vicecomitibus, prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem. Sciatis quod moniales de Wrocheshala et omnes earum res et possessiones sunt in manu mea et custodia et protectione. Et ideo volo et firmiter precipio quod eas et omnes earum res et homines juste manuteneatis,defendatis et protegatis sicut res meas dominicas; ne super hoc aliquam eis vel hominibus suis vel earum rebus injuriam vel contumeliam faciatis vel fieri permittatis ; et si aliquis eis forisfecerit in aliquo, id eis sine dilatione emendari faciatis; et concedo quod ipse habeant et teneant ... in ... bene et in pace, libere et quiete, plenarie et integre, et honorifice quicquid eis in elemosinam rationabiliter datum est. Testibus: Galfrido filio Petri comite Essexie, comite Willelmo Marescallo, Willelmo Briwere, Hugone Bardulf, Hugone de Nevill, Willelmo de Warenna, Simone de Patlleshull, Galfrido de Boclond, Simone archidiacono de Well’, John de Gray. Data per manum H. Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi. die Junii anno regni primo.

Calendar

Notification that the king has granted his protection to the nuns of Wroxall and all their possessions.

Charters not found in surviving rolls